Crest

Optimates, societas Yalensis princeps controversiarum philosophicarum, credunt sententias consequentes habere et optima a hominibus putatorum dictorumque merere explorationem assiduam.

Optimates filo singulo spectri convenientis civilis non conferuntur, sed devotione incremento principibus rectis profundisque, cretis per inquisitionem criticalem et fidelitatem Veritati, quae res haereditati nostrae Occidentali naturales sunt.

Ad incrementum hominum talium, Optimates eventa frequentia comparant ut aspectum omnem civilitatis et philosophiae et religionis assidue circumspiciant. Haec eventa Conventu hebdomadali in Aula Disceptandi Optimatium complent, ubi homines sententiis proponendis contra sententias aliorum crescunt.

Vita optimatium eventis aliis amplius locupletatur: exempli gratia, Auditionibus Domino Thoma Moro, qua professor praeclarus de causa commoda dicit prandio die Veneris; Foro Allan Bloom, quo scholastici praeclari interrogata substantialia in cognitione Civilizationis Occidentalis iactant; Mensa Alta, ubi Optimates et petitores et amici concenitare possunt ab die Lunae ad diem Iovis; Noctibus Cubiculari, ubi ludi classici (exempli gratia Periculum et Consilium et scaciludum) abundant; atque Sessionibus Propinationum Morianis, ubi consuetudo multa sequitur.

Optimates emriti numquam obliti sunt. Ne tempestas quidem cedit quin tempora sint ut eventa Optimatium comitentur. Discipuli emeritique conducuntur mense Novembri in Controversia Yalensi-Harvardensi procellosa, pridie Ludum, atque Convivia Ludali opulenta, ubi Ludus luditur Novi Porti. Optimates Controversiam Emeritis mense Februario Novi Porti et Epulas Annuas veri in Sodalicio Yalensi Novi Eboraci, ubi emeriti Optimates usque ab Tricesimis memorant tempora antiqua novaque, offerunt. Etiam mensibus tranquillis Yalensibus, Controversia Aestiva Novum Portum ciet textis seersucker et Madras atque poculis menthatis.

Yalense mutanti, omnes credere possunt Optimates constantem manere, tuentem optimas consuetudines. Doctrina fabricata in cavillo amico apud Cauponam Templi Morianam et altercatio comittens in Mensa Alta et orationes vegetae Conventus Controversiae experientiam singulariter Yalensem, quae saecula transit ubi emeriti “educi Artibus Scienciisque atque per benedictionem Dei Omnipotentis accommodari occupationi publico et in Ecclesia et in Re Publica possint” (Chirographum Yalense, anno MDCCI).

Duae res praecipue sunt quas Optimates sine aestimatione de experientia sua credunt: robur amicitiae repertae in aulis, adligatae periculis contemplationis moralis explorationisque philosophicae, atque profunditatem conspectus quae necessario sequatur aspirationem communem civilitati honorique restituendo in vita publica.